| 59. QUOD EPISTOLA POSSIT HABERE DIVERSA PRINCIPIA
 Salutatione autem premissa initiari potest epistola per quamlibet
 partem orationis, exceptis coniunctionibus illativis, ut  ergo, igitur, itaque,
 et cetera.
 60. QUIBUS SIGNIS PARTES EPISTOLE CONIUNGANTUR
 Si precedat exordium absolutum, ut sic:  In acceptione vestri favoris
 et in executione iustitie longe lateque nominis vestri preconium extollentis,
 honesti assecutionem propositi vobis alias patefacti credimus
 non pendere, sed quod habet in vobis honeste desiderium voluntatis
 aliquo votis vestris ingrato retardari opinamur eventu,  hoc exordium
 absolutum narrationi iungi poterit cum aliquo horum signorum:
 | 
 
 490
 
 
 
 
 495
 
 
 
 |