secuti sunt, quin imo a piscatoribus Patavis qui nuper
occupatis Altini sinus aliquibus semitectis insulis aqua congregatisque
ex circumadiacentibus vicis coequalium hominum
turmis ob commodum piscationis ultro venientibus sedes statuere
sibi, illasque, quod multarum erat urbium nomen, imo
ingentis provincie, vocavere Venetias. Quibus adeo fortuna et
astutia favit, ut elati audeant nostro evo et maris imperio usurpare,
si possint, et novo nomine vetus delere conantur, a se Venetum
appellantes quod per longe retro secula a Tuscis Adriaticum
dictum. De quo quoniam sub vocabulo vero, ubi scilicet
Adriaticum nominavimus, satis ample dictum est, hic repetere
non curamus.
URGITANUS sinus est Hispani maris haud longe a Malaca, ab
Urgi oppido quod in eo est nominatus.
URIAS Adriatici maris sinus est, Apulo cinctus litore sub
Gargano monte, cuius asperum aiunt introitum, et extra eum
dicunt esse Sipontum, Diomedis opus, ut a non nullis hactenus
creditum est.
Iam peragratis montibus, silvis nemoribusque lustratis et
fontibus, lacubus atque fluminibus una cum stagnis et paludibus
in sinus maris Occeamumque, prout a veteribus traditum
accepimus, deductis eisque etiam receptaculis perfunctorie designatis,
in finem laboris assumpti, eo concedente qui rerum
omnium principium est et finis, devenimus.
Nec dubitem quin persepe intervenerit error et reprehendenda
crebro compareant: quis enim tanti est ut imperfectus
perfectum possit opus componere? Esto (ut ab initio testatus
sum), quietis causa, non anxium acremque sed iocosum laborem
assumpsi, a quo ne adversus intentionem meam defatigarer,
quicquid in memoriam venit, nulla indagine solertiori peracta,
concessi calamo. Verum defectus quosdam, qui forsan
aliena magis quam mea culpa occurrisse non nunquam potuerunt,
non aliqualiter purgasse nil esset aliud quam, quod alienum
est, meum fecisse crimen. Et ideo advertendum, si sepius
idem fluvius aut mons seu lacus, vel quem mavis ex aliis, sub
diversis nominibus vel diversis in partibus nulla ex hoc facta
|
|