Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 497


sapienciam et roborare nitaris eam magistris et discipulis stipendia
exsolvendo, et etiam exilarando eosdem; et eos qui ad
aliquem statum in ea perveniunt, cum tuis familiaribus pone,
sciens quod honorabilior titulus est titulus sapiencie et delectabilior
[remuneratio] est remuneratio per eandem, et in perquirendo
eam major profectus existit et, nisi per eam, ullo alio
majus comodum consequeris. Et dixit: ut ad alium dirigamini
hunc querite mundum, nec propter ipsum queratis eundem,
cum modicum sit morandum in eo; et vobis loquor quia
modicum diligo mundum et Deum deprecor ut me cito eximat
ab eodem. Et dixit: bone discrecionis est, fortis animi et
laudabilis fidei qui tolerat adversitates cum venerint quia,
qualiter sit homo, in prosperitatibus non probatur. Confortare
igitur ex eo quod superest tibi et ex eo quod Deus te absolvit
a pestibus, et que tibi contulit non abneges dona. Et debiliorem
ex inimicis fortiorem te reputes; eo modo tuam requiras miliciam
velut rex magnis causis emergentibus egens ad sui cautelam
requirit eandem. Et dixit: mulceas populum tuum sicut
cui scandalizatum est regnum, et multiplicati inimici requirunt.
Observatores fidei sive legis promoveas et ex hoc reputaberis
in hoc mundo compositus et in alio consequeris finem obtatum;
malos refrenare et corrigere studeas quia cum hoc et legem
diriges et tuum populum conservabis. Non es de tua anima securus,
quousque homines assecurentur a tui illationibus pravis;
et super eo quod te egisse male non reputes, alium non molestes.
Et dixit: non potest dominus esse qui multum ad amici vicia

Torna all'inizio