legentem et recitantem. Auscultans vero non punctis, sed ipsius legentis
et recitantis vocibus informatur. Debet itaque recitator sic esse in sua
pronunciacione modestus, ut in primis duobus punctis per retencionem
vocis in alto, et in ultimo per deflexionem ipsius, quia secundum
Tullium et eciam Gaufredum in Poetria novella debet [vox] esse
“vultus et gestus gemino condita sapore”, ut comprehendere possit auscultans directe sentencie veritatem. Exempla vero omnium
punctorum tibi prebeat clausula una, que talis est: Curet igitur
filialis dileccio, prius quam dolorose mentis anxietas ad necis deducatur
articulum, patriam terram revidere domesticam, ut illam per regressum
letificet, quam conturbavit in intimis per egressum .
5. De duobus notabilibus
Circa insuper ea que dicta sunt de punctis, velut est in predicto
exemplo servatum, duo notabilia collige. Primum est quod prima littera
eius quod inmediate sequitur post punctum cola non sit crassa, sed
parvula, ne forte principium clausule tamen non sic esse videatur. Secundum
est quod finis, ubi est ipse punctus cola, non terminetur cursu
veloci, sed aliquo ex planis. Nam cursi plani habent naturaliter, licet
non sit aliqua necessaria racio, magis in suspenso relinquere, et velox
econtra sentenciam pocius terminare.
Capitulum V
1. De cursibus et eorum modis
Ut de cursibus possis sufficienter habere doctrinam, nota quod
quatuor sunt species. Prime speciei inpositum est suum nomen, quia
dicitur cursus velox. Aliarum trium specierum non habemus alia nomina,
nisi quod primus dicitur planus in prima regula, secundus dicitur
planus in secunda regola, et tercius dicitur planus in tercia regola.
2. De primo cursu, qui dicitur velox
Cursus velox fit quandocumque finalis diccio distinccionis vel
clausule est quatuor sillabarum et non plurium nec pauciorum, ita quod
ultima ipsarum proferatur acuto accentu, ut hic: Pervenire, deservire,
et similibus. Et si tibi talis diccio non occurrat, tripliciter poteris
supplere defectum. Primo, per unam monosillabam precedentem et
unam trisillabam sequentem, ut hic: In presenti; secundo, per duas
|
|