bonum quod ipse est. Est enim ipse illud bonum, nullaque res se
ipsa communicat. Ergo cuncte creature communicant bonum quod Deus
est participatione, id est sunt bona participatione; Deus autem se bono
non communicat, quia Deus non est bonum participatione, sed substantia
et natura. Non enim Deus est sibi universale bonum vel commune,
sed singulare individuumque et incommunicabile, id est non est participatione
sed substantia bonum. Dicit ergo quod universale bonum non
est incommunicabile.
Sed se proportionaliter illuminationibus optime supermanifestat. Dona
Dei et scientie cognitionis eius, illuminationes et claritates, quibus
illustrantur corda fidelium secundum proportionem, id est secundum
mensuram fidei et dilectionis et observantiam divinorum eloquiorum,
unde dictum est cuidam: «Concupisti scientiam, serva mandata, et Dominus
donabit eam tibi». Optime namque talibus sicut res optima et
bonum optimum desuper Dei scientia se manifestat descendens a Patre
luminum.
«Manifestat, inquit, se illuminationibus desuper». Hoc tribus modis
potest intelligi. Vel quod manifestet se fidelibus in suis illuminationibus
scientiarum, inspirando eis intellectum scientie, que de ipsa est, unde
scribitur: «Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas»;
vel quod superilluminationibus suis, id est Scripturis nove veterisque
pagine, se manifestat; vel manifestat se illuminationibus, id est animis
nostris qui sunt illuminationes quibus illuminantur corpora nostra et
quibus lumen vultus Domini signatum est, et hoc super, id est per intellectum
et rationem, que sunt super animum vel spiritum nostrum. His
omnibus modis communicabilem se red[d]it Dei sapientia et universale
bonum.
Et ad possibilem sui contemplationem societatem et similitudinem extendit
sacros animos quantum fas est. Si ipsa sapientia Dei non extenderet
sacros animos scientie divine Scripture deditos ad possibilem sui contemplationem,
id est quantum humane mentis acies potest ad divinitatis
excelsa conscendere, sicut dicit David «extendens celum» Scripturarum
«sicut pellem»; vel «extendens celum» id est sacrum animum et eruditum:
extendens, inquit, de historia ad allegoriam, de hac ad tropologiam
id est moralem intelligentiam, et de ipsa ad anagogen id est ad
|
|