Ad quartum dicendum, quod quamvis spiritus possit corpus solidum accipere;
non tamen potest assumere corpus solidum, in quo appareant omnes operationes
vitae, sicut perfecte in Christi corpore apparebant: quia opus artis non
potest esse simile operationi naturae. Unde quamvis statim non perciperetur
deceptio, si Christus corpus solidum assumpsisset, tamen ex longa mora, qualem
contraxit Christus cum discipulis, non potuisset latere: quia illa quae fiunt
per artem Daemonis praeter viam naturae, non sunt diuturna.
Ad quintum dicendum, quod per tactum cognoscimus calidum et frigidum,
durum et molle, et huiusmodi qualitates, ex quibus naturaliter constituitur corpus;
et ideo quamvis tactus sit minus spiritualis inter alios sensus, tamen per
eum veritas naturae resurgentis certius probari potuit.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cicatrices signa erant mortis Christi:
unde secundum hoc accidens ostendebatur quod ille idem qui mortuus fuerat
resurrexit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum, 22 de civ. Dei,
huiusmodi cicatrices vulnerum remanent in victoribus, et in Christo remanserunt
ad decorem quasi insignia victoriae suae, et non quod aliqua corruptio vel
defectus ex istis cicatricibus in eis sit. Unde etsi aliquibus sanctis sunt amputata
aliqua membra, non oportet quod sine illis resurgant, sed quod in loco incisionis
aliquod vestigium ad decorem gloriae remaneat.
Ad secundum dicendum, quod cicatrices istae, ut probabilius videtur, semper in
corpore Christi remanebunt ad decorem. Quod autem dicuntur dispensative
assumptae, hoc est, non quia ad tempus assumptae sunt, sed quia non est de
necessitate materiae quod in Christo remaneant, sicut in nobis accidit, sed
propter aliquem finem: in omnibus quidem victoribus propter decorem, in
Christo autem propter hoc et propter alia quatuor. Primo ut veritatem resurrectionis
astrueret; secundo ut eas Patris eius aspectui praesentaret, pro nobis
implorans; tertio ut nobis suae misericordiae et caritatis monstraret indicia;
quarto ut in iudicio per eas impiis ostenderet quam iuste damnentur.
Ad tertium dicendum, quod Thomas ad solum aspectum vulnerum credidit;
unde dictum est ei, Ioan. 20, 29: «Quia vidisti me, credidisti». Sed tamen tetigit
eum, ut a nobis omnem dubitationem excluderet: quia testis erat futurae resurrectionis;
unde Leo Papa dicit: «Suffecerat ad fidem propriam quod viderat;
sed nobis operatus est, ut tangeret quod videbat». Gloriosa autem Magdalena
non eligebatur ut testis resurrectionis in populis: quia non decet mulierem
docere in Ecclesia, 1 Corinth. 14, et ideo non est permissa tangere.
|
|