4.  Ego enim . Humiliat se, et tempore causam in  
se ascribit. 
5.  Inanis est ergo . Ad detrimentum eorum proficere 
asserit, si crediderint quod futurum non est,  
et pudoris est ut aliquis profiteatur hoc credidisse  
quod falsum est, et verecundiam illis incutit, et labores  
illorum dicit infructuosos; quod nemo utique  
de se patitur audire, ut videntes hoc esse contra se,  
revertantur ad fidem pristinam. 
6. AUGUST. (lib. II  De doct. Chr.  cap. 31, t. III).  
 Si mortui . Sunt verae connexiones ratiocinationis,  
falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem  
illius cum quo agitur; quae tamen ad hoc inferuntur  
a bono et docto homine, ut in his erubescens  
ille cujus errorem consequitur [ al. , consequuntur],  
eumdem relinquat errorem; quia si in eodem manere  
voluerit, necesse etiam ut illa quae damnat  
tenere cogatur. 
7. LANFR.  Vana est fides . Fidem dicit qua credebant 
peccata sibi esse dimissa, per fidem resurrectionis  
Christi. Quod non est, si Christus non resurrexit. 
8. AMBROS.  Miserabiliores sumus . Increduli enim  
vel hac vita fruuntur. 
9. LANFR.  Christus resurrexit . Probat Apostolus  
mortuos esse resurrecturos. Si, inquit, Christus  
resurrexit, et mortui resurgent. Sed Christus resurrexit,  
nam Scripturae dicunt. Item quia resurrexit,  
nam visus est, postquam resurrexit, Cephae et aliis.  
Idem iterum, resurrexit quia vos eum resurrexisse  
credidistis. Quasi dicerent: Credidimus, sed non te  
praedicante. Quae cura, inquit, sive ego, sive illi  
praedicassent, vos credidistis eum resurrexisse. Et  
hoc est quod dicit: Sive enim ego, sive illi sic praedicamus,  
et sic credidistis. Item ipsum: Si Christus  
revera praedicatur quia resurrexit, tunc vere surrexit;  
et si resurrexit (a simili), resurrectio mortuorum  
est: quod si est,  quomodo quidam dicunt , etc., et sic  
non debetis dicere resurrectionem mortuorum non  
fore.
  |  
  |