Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1028


SED CONTRA, sicut Bernardus dicit, quod pro
caritate institutum est, contra caritatem non militat. Sed iuramentum pro caritate
institutum est. Cum ergo per iuramentum incautum caritas impugnetur,
quia est de aliquo malo faciendo, vel de aliquo bono omittendo, videtur quod
tale iuramentum non sit obligatorium.
Praeterea, nihil attingit propriam virtutem nisi quando perfectum est, ut dicitur
7 Phys. Sed virtus iuramenti est obligare. Cum ergo iuramentum perficiatur
tribus comitibus, videtur quod iuramentum, ubi tres comites non occurrunt,
non sit obligatorium. Sed in omni iuramento incauto deest iustitia, si illicitum
sit quod iuratur, vel iudicium, si per hoc aliquod bonum impediatur. Ergo
iuramentum incautum non est obligatorium.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod iuramentum coactum non sit obligatorium. Nullus
enim potest ad aliquod speciale obligari, nisi seipsum obliget. Sed nullus dicitur
aliquid facere nisi quod volens facit. Cum ergo iuramentum coactum voluntatem
iurantis excludat, videtur quod tale iuramentum non sit obligatorium.
2. Praeterea, maior est obligatio matrimonii quam iuramenti: quia si aliquis
iuravit se nunquam matrimonium initurum, et postea matrimonium consummaverit,
tenetur in matrimonio perseverare. Sed coactio contractum impedit
matrimonium. Ergo etiam impedit obligationem iuramenti.
3. Praeterea, iuramentum non obligat nisi in hac necessitate ut peccatum evitetur.
Sed coactio excludit reatum peccati; unde Lucia dixit: «Si invitam me violare
feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam». Ergo etiam obligationem
iuramenti tollit.
SED CONTRA est auctoritas Augustini, qui respondit ex consilio B. Ambrosii cuidam,
qui coactus iuraverat quamdam ducere uxorem, quod matrimonium teneret.
Ergo videtur quod coactum iuramentum sit obligatorium.
Praeterea, iuramentum cui non deest aliquis suorum comitum, est obligatorium.
Sed coactio non tollit aliquem comitem iuramenti. Ergo non aufert obligationem
a iuramento.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod iuramentum non obliget secundum intentionem recipientis.
Nullus enim debet ad ignotum obligari. Sed intentio iuramentum recipientis
est mihi ignota. Ergo iuramentum meum non obligat me secundum
intentionem illius.
2. Praeterea, iuramentum exhibetur ad confirmationem sermonis iurantis. Sed
intentio iurantis propinquior est sermoni suo quam intentio alterius. Ergo
magis obligat secundum intentionem iurantis quam recipientis.

Torna all'inizio