autem ferreis circulis in corpore cingitur, duobus item per brachiorum
armos artatur.
Sed quia de illo in aliis nostris opusculis iam plura digessimus, nunc
quod vix ante sex dies ad nos veniens retulit proferamus. Ait itaque:
Contigit me nosse, quod scripseris novem me uno die psalteria decantasse
cum corporalibus disciplinis. Quod certe cum audivi, tremefactus
expavi et conscientia remordente congemui. Ve, inquam, mihi, ecce hoc
de me nesciente me scriptum est, et tamen utrum a me hoc fieri potuisset,
ignoro. Ergo rursus experiar, et an hoc implere potuerim, indubitanter
agnoscam. Quarta igitur feria me vestibus exui, et armata scopis utraque
manu totam noctem ducendo pervigilem psallere ac me verberare non
destiti, donec die altero decursis duodecim ex more psalteriis de tertio
decimo ad psalmum: Beati quorum usque reptavi. Porro quod nobis
durum sepe videtur et asperum, quam ille puerile deputet ac despectum,
uno doceamus exemplo. Frater quidam cum se scoparum ictibus nimis
abhorreret atterere, atque ut ipse sibimet plagas inferret atque perferret,
gravissimum iudicaret. Tandem tamen domni Dominici crebrius insistentis
adhortationibus acquievit, ac per modulationem totius psalterii et insuper
quinquaginta psalmorum sibimet disciplinam inferre propriis manibus
non cessavit.
Erat autem nox illa praecedens dominicam diem et beati Michahelis
festivitatem. Cumque facto mane ad praedictum senem frater ille venisset,
timensque ne de indiscretione redargueretur, quod egerat, per ordinem
retulisset, hac ille voce respondit: Noli, frater, pusillanimis esse, vel pro
hac tua, quae nunc est, infirmitate diffidere. Potest enim Deus ex imis te
ad altiora provehere, et tamquam lacteolae tuae conversationis infantiam
ad iuvenalis roboris incrementa firmare. Et adiciens ait: Nos etiam primo
pedetemptim coepimus, sensimque ad quod nos divina pietas perducere
voluit, licet inbecilles ac fragiles educti sumus. Sicque factum est, ut non
|
|