Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 5


universis civitatibus ac principibus qui ei resistendum putaverant
expugnatis, ad suum cuncta redegit imperium, tandem
ducatum suscepit Apulie, minusque ratus ydoneum tantam ac tam
late diffusam potentiam in dignitate nominis coartari, regem se
maluit appellari quam ducem, exindeque Siciliam regnum esse
constituit. Placet ante, nec a proposito quidem dissidet, de moribus
eius pauca summatim perstringere, cum satis incivile sit tanti
viri mentione habita, virtutem eius silentio preterire.
Inter alias ergo nature dotes, quibus ingentis spiritus virum
ipsa ditaverat, promtissimus erat ingenio nec nunquam adeo sibi
diffidens ut de qualibet re consultus vel modicam responsioni
moram innecteret; quotiens tamen ad maiorum rerum examinationem
ventum erat, contracta curia non pudebat eum singulorum
prius opiniones audire ut ex eis potiorem eligeret. Si quid autem
ei super eodem negotio subtilius aut examinatius occurrebat, suam
ultimus proferebat sententiam, ratione statim subiuncta cur hoc
ei potissimum videretur. Cumque vigilantissimus viri animus altiora
semper appetens, nullum inertie segnive otio locum relinqueret,
nichil tamen inconsulte aut ex precipiti agere instituerat,
ingentisque animi motus discretio temperabat adhibita, ut in consultissimi
regis operibus nulla prorsus levitas appareret, nec erat
facile cognitu utrumne consultius loqueretur an ageret. Ingens
illi studium erat et presentia caute disponere et ex presentibus
futura sollicite premetiri; idque curabat ut non magis viribus
quam prudentia et hostes contereret et regnum suum productis
finibus ampliaret. Tripolim namque Barbarie, Affricam, Faxum,
Capsiam aliasque plurimas barbarorum civitates multis sibi laboribus

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio