Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

143


que postea largiente archiepiscopo pie resumpsit. Frater
vero illius Mainfredus marchio donavit ecclesie auri talenta
quamplurima, unde producta est crux illa pulcherima,
que usque hodie precipuis tantum geritur in diebus. Deinde
nudis sicut venerant pedibus per medium civitatis ad ecclesiam
maiorem Sancte Theototos usque deveniunt, ab archiepiscopo
et clero cunctoque recepti in pace populo.
20. De reliquo Arnulfus sacerdotaliter suam regebat ecclesiam
clerum fovens ac populum suisque plane vacans negotiis.
Huius beatitudinem plura ecclesiis tradita commendant
beneficia. Illius in tempore sancti confessoris Mone
revelate sunt reliquie. Hic etiam fundavit cenobium sancti

Torna all'inizio