Petrus Damiani: Epistulae

Pag 406


nivium rudera miserabiliter oberrantes. Qui protinus misericordia ductus,
comiti suo qui eum solum sequebatur, ait: Levemus in equis has feminas,
singulis singulam, et ad hominum habitacula devehamus, quia vel oberrancium
forte luporum sunt morsibus exponendae, vel vi nimii algoris sunt
proculdubio moriturae. Quod comes penitus abnegat, et hanc se ferre
posse stomachatur in iniuriam. Cui dominus: Ego, inquit, si tu fastidis,
solus utramque levabo, et hanc quam dicis in iniuriam alacriter sustinebo.
Cumque unam post se, et alteram in medio residens poneret ante se,
tandem socius mente compunctus atque confusus, domino suo cessit
unam, et ipse ad subvehendum corripuit alteram. Sic igitur eas per difficillima
loca et longos anfractus non sine gravi periculo detulerunt, donec
scilicet molendinum casu obvium reperirent, ibique eas deponerent. Adiecit
eciam dominus, ut uni earum vestem traderet, qua vim frigoris aliquatenus
temperaret.
Hic aliquanto post tempore factus est monachus, et deinceps ingravescente
molestia ad extrema perductus est. Tunc fratribus qui adstabant, cum
magna coepit animadversione clamare dicens: Videtis innumerabilium
daemonum turbam quae me undique circumvallat, meque terribilibus oculis
intueri et impugnare non cessat? Cumque continuis oracionibus et
psalmodiae fratres insisterent, ille tamen nichilominus tremefactis visceribus
formidaret, tandem illi qui sibi, sicut dictum est, in venacione comes
extiterat, ut adsistebat propius, exclamavit: Nonne vides, inquit, quod
mulier illa quam tecum simul ad aquimolum devectavi, vestimentum illud
quod sibi tunc dedi tenens in manibus ventilat, et omnes ex hac domo
demones violenter exturbat? Et paulo post, ecce, Deo gratias, omnes eiecti
sunt, et a meis optutibus, mulieris huius impulsu, prorsus evanuerunt. Sic
igitur ille sub bonae spei securitate defunctus est, et misericordiae fructus
quos vivus exhibuit, oblatos sibi dum moreretur invenit. Nam saepe contingit,
ut inter multas carnalium accionum tenebras unum boni operis
lumen erumpat, quod hominem ad bonum finem portumque perducat.
Unde non ociosum arbitror si et id quod Stephanus, eiusdem reginae
cappellanus, vir videlicet honestus et prudens, enarravit, attexo. Ait enim

Torna all'inizio