Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 44


inter cives seditionis aut discordie quidpiam oriretur. Plerique
etiam domus admirati custodie deputati; propinquorum enim
et affinium eius domos, quia facile plebi inhiberi non poterat, permissum
erat licite depredari.
XIIII. De captione regis.
Sequenti die rex Henricum Aristippum, archidiaconum Cataniensem,
mansuetissimi virum ingenii et tam latinis quam
grecis litteris eruditum, familiarem sibi delegit ut vicem et officium
interim gereret admirati, preessetque notariis, et cum eo secretius
de regni negotiis pertractaret. Cum igitur hic et comes
Silvester admirati dolos ac propositum regi plenius indicarent, et

1



5




10
Torna all'inizio