QUAESTIO 1
Hic quaeruntur duo: primo de generatione primorum parentum. Secundo de
qualitate natorum. Circa primum quaeruntur duo: 1. An generatio fuisset in
primo statu; 2. Quis modus generationis fuisset.
ARTICULUS 1
Utrum in statu innocentiae fuisset generatio.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in statu innocentiae generatio non fuisset. Generatio enim non
est nisi ad multiplicationem individuorum. Sed, sicut dicit Damascenus,
poterat Deus genus hoc, scilicet humanum, sine generatione multiplicare.
Cum ergo via compendiosior semper eligenda sit, videtur quod generatio
non fuisset.
2. Praeterea, secundum Philosophum, omne generabile est corruptibile, et e
converso, ut probat in 1 Caeli et Mund.. Sed corpora humana in
primo statu erant incorruptibilia. Ergo videtur quod per generationem in esse
non producerentur.
3. Praeterea, finis generationis, ut Philosophus in 2 de Anima ostendit,
est ut id quod non potest conservari in esse perpetuo idem in numero, perpetuetur
in esse secundum idem specie. Sed corpus humanum secundum idem
in numero in perpetua vita conservari potuisset in statu innocentiae. Ergo videtur
quod generatio non fuisset, cum in operationibus Dei nihil sit frustra.
4. Praeterea, eorum quae sunt idem in specie est etiam unus modus originis.
Sed primi parentes non sunt producti in esse per generationem naturalem, sed
per operationem divinam. Ergo et eorum posteritas sine generatione naturali
propaganda esset.
SED CONTRA est quod dicitur Genes., 1, 28: «Crescite et multiplicamini, et replete
terram». Sed imperium ad aliquos factum, non est nisi de actibus quorum
ipsi sunt causa. Ergo multiplicationis humani generis primi parentes naturali
generatione causa fuissent.
Praeterea, imago divinitatis in homine per innocentiam in nullo diminuta fuisset.
Sed in hoc quodammodo homo divinae imaginis similitudinem gerit quod
omnium sui generis principium est. Ergo in statu innocentiae per generationem
naturalem principium fuisset posterorum.
|
|