tor uoce magna dixit: «Magnus Deus christianorum, magnus
Deus sanctorum martyrum!». Et dixit eis: «Obsecro uos,
famuli Christi, intercedite pro me, ut et ego dignus efficiar
consors uester inueniri, certans aduersus diabolum. Et modi-
cum perseuerate: paruus quidem labor, sed multa requies; mi-
nora tormenta, sed ineffabilis est satietas. Super terra tor-
quetur corpus a ministris, in futuro autem seculo sancti angeli
illis ministrabunt». Sancti autem perseuerantes in fide
Christi et certamine per martyrium uitam suam finiebant.
Beatissimus autem Victor conspiciens, veniebat noctu
et auferebat corpora sanctorum absconse portans in humeris
suis, et sepelliebat in cripta, quae erat iuxta ciuitatem.
Cumque repleta esset multitudine corporum sanctorum, et
aspicientes ministri Paganorum, custodientes die simul cum
nocte, tenuerunt beatissimum Victorem et adduxerunt ad Se-
bastianum ducem Egipti. Cui dux dixit: «Victor, litterae
michi uenerunt a domino meo Antonino imperatore iubente,
ut siquidem sacrificent christiani; qui autem noluerint sacrifi-
care diis, in magna erunt damnatione. Ergo, Victor, sacrifi-
ca, ne periclitetur anima tua». Victor dixit: «Ego enim
miles sum magni regis et immortalis Iesu Christi. Nam re-
gnum istius Antonini instabile et exterminabile est, quia fi-
|
|