Nam nec per epistolam ad vos ab aliis missam. Per  
epistolam nolumus commendari, quia vos estis  
epistola nostra, quae nos commendat, id est, fides  
vestra. 
2.  Epistola nostra . Epistola, inquit, nostra vos  
estis, id est, fides nostra per eam laudatur, eo quod  
praedicatione nostra vos ad fidem convertimus. 
3.  In cordibus nostris . Vos et fidem vestram oblivioni 
non tradidimus, sed in memoria nostra semper  
estis. 
4. AUGUST. ( lib. De spiritu et lit. , c. 17. tom. III).  
 In tabulis cordis . Carnales autem tabulas cordis  
dixit, non carnalis prudentiae; sed tanquam viventis,  
sensumque habentis, in comparatione lapidis,  
qui sine sensu est. 
5. ( ibid ., cap. 14).  Littera enim occidit . Attende et  
vide ut cum quidquam propter circumcisionem, vel  
Sabbatum, vel quid aliud umbratilis sacramenti, ac  
non totum propter hoc dicat; quod littera prohibens,  
peccatum non vivificat [ al ., justificat] hominem,  
sed potius occidit, augendo concupiscentiam, et iniquitatem  
praevaricatione cumulando, nisi liberet  
gratia per legem fidei, quae est in Christo Jesu. 
6. LANFR.  Littera occidit . Dupliciter potest hoc  
intelligi, vel quia sine misericordia peccantes occidi  
jubet, dicens: Si quis hoc vel illud fecerit, morte  
moriatur. Vel carnaliter observata, animam observantis  
occidunt. 
7.  Spiritus autem vivificat , id est, spiritualiter  
intellecta observantis animam vivificat. 
8.  Quod si ministratio . Commendatio et laus Novi  
Testamenti; dicitque, si ministratio veteris legis  
formata litteris, in tabulis lapideis, fuit Moysi in  
tantam gloriam ut filii Israel faciem ejus videre non  
possent, propter claritatem vultus ejus, quae tamen  
transitoria fuit; quomodo non magis ministratio  
novae legis erit apostolis in gloriam sempiternam.  
Vetus autem lex ministratio mortis dicitur; vel 
  |  
  |