Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 452


Ordinum autem primae hierarchiae sic potest accipi numerus et distinctio,
secundum tres actus fruitionis quibus anima Deo fruitur: quorum unus est comprehendere
vel tenere, quo perficitur memoria; et secundum hoc accipitur ordo
thronorum, quia in eis sedet Deus et quiescit, dum eos in se quiescere facit.
Alius actus est videre, quo perficitur intellectiva; et secundum hoc accipitur
ordo Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiae. Alius actus est amare,
quo perficitur voluntas, et secundum hoc accipitur ordo Seraphim, qui interpretatur
ardens vel incendens: et quia in hoc actu est completissima unio ad
Deum, ex eo quod amor facit interiora amati penetrari; ideo ordo Seraphim est
primus: secundus Cherubim, propter unitatem assimilationis, in qua completur
scientia in actu; tertius est thronorum, quia in sessione importatur unio secundum
contactum solum.
Ordinum vero secundae hierarchiae sic potest accipi divisio et numerus: quia
regimen alicuius communitatis est secundum hoc quod ordinate et pacifice
bonum commune dispensatur. Hic autem ordo pacis disponitur tribus: scilicet
aliquo sententiante quid unicuique debeatur; et ad hoc est ordo Potestatum,
unde dicuntur arcere aereas potestates; et hic non est ultimus finis, sed quietem
et utilitatem bonorum dispensare, sicut potestas saecularis suspendit latronem
ad pacem civitatis. Sed sententia debet esse efficax et recta: sed ad hoc ut sit
efficax, indiget aliquo adiuvante et propugnante, ut nihil sit impossibile exequi
quod per sententiam determinatur; et ad hoc est ordo virtutum, quae attingunt
ultimum in operandis omnibus difficilibus pertinentibus ad ministeria divina; et
ideo attribuitur eis miracula facere: quia obviare legibus naturae, est arduissimum.
Ad hoc autem quod sit recta, indiget aliquo dirigente et imperante; et ad
hoc ordo dominationum est, ad quem pertinet dirigere in omnibus ministeriis
divinis, sicut architector in mechanicis, qui etiam est praeceptivus; et ideo hic
ordo est primus secundae hierarchiae, quia ab ipso dirigitur et imperatur quidquid
in ministeriis divinis per Angelos agitur; et secundus est ordo virtutum, a
quibus actus Potestatum efficaciam habet, sicut et leges saeculares oportet esse
armatas, ut habeant vim coactivam.

Torna all'inizio