| subridens quasi pro modico duxit illum. Interim autem vir Dei in
 oratione prostratus, ea tandem completa, ad mulierem fiducialiter
 est egressus. cuius illa sustinere non valens praesentiam, volutabatur
 coram illo cum fremitu super terram. Ipse vero per obedientiam
 imperavit exire spiritui; qui egrediens nec ad momentum resistere
 valuit imperanti.
 51 Haec et his similia plura per beati Francisci non solum corporalem
 praesentiam gesta sunt, verum etiam, si qua fortasse vel manu
 contingeret, erant in eius absentia contra diversas clades salubre
 remedium. Nam in finibus civitatis Aretii supra modum quaedam
 mulier gravida torquebatur, eo quod virtutem pariendi parturiens
 non haberet, ita ut omnino spes de ipsius salute non esset. Accidit
 autem tunc temporis beatum Franciscum propter infirmitatem corporis
 et debilitatem ad eremum quamdam in equo fuisse deductum,
 et eumdem equum reduci a quodam fratre per illum locum.
 Videntes autem homines loci fratrem, ipsum esse beatum Franciscum
 sperabant, quem qui iam aliunde transierat, illac transiturum
 audierant. Cumque non sine gravi dolore comperissent ipsum non
 esse, non tamen adhuc penitus desperantes, coeperunt rem aliquam
 | 
 |