pro quibus [et cetera]; et ipse dominus investivit
eundem de recto feudo.
DE TESTAMENTIS ET ORDINE TESTAMENTI ET ULTIME
VOLU[M]TATIS.
Quoniam unicuique decedenti iure imperiali conceditur
quibus ipse vult bonorum suorum, quo optat, relinquere,
cum nichil magis hominibus [interesse] debeatur
quam vel[le] superne volu[m]ptatis, postquam iam aliud
velle non possunt, liber sit stilus, et licitum quod iterum
non redit arbitrium. Ideo quidem talis, licet eger corpore,
sanus tamen mente, testando sine scriptis et per nuncupationem,
hoc modo res suas et bona omnia disposuit et
ordinavit, vel tali modo suam disposuit voluntatem. In
primis pro anima sua iudicavit libras tot arbitrio talis
expendendas, vel de quibus dentur tali ecclesie tot, et
tali tantum. Item talem filium suum, vel tales filios
suos pro equali parte, vel talem filiam vel filios, unam
vel plures, non existente masculo vel alia persona, legiptimis
filiis non existentibus, sibi heredem vel heredes
omnium suorum bonorum et rerum instituit, vel postumum
unum vel plures nasciturum vel nascituros ex
tali uxore sua pregnante, vel postumam unam vel
plures, nascituram vel nascituras et cetera. Item tali
filie sue legavit libras tot de bonis suis, et tali tot,
dandas ei vel eis cum nuptui tradite fuerint, et interim
necessaria, secundum facultatem suam, ex bonis suis.
Item predicto filio vel filiis vel filiabus reliquid tutorem
talem, vel tales tutores et mundualdum vel mundualdos.
Item statuit, voluit et ordinavit quod, si contingerit
aliquem predictorum filiorum suorum mori in pupillari
etate, vel post, ab intestato, sine legiptimis
descendentibus, alter vel alii ei subcedat vel subcedant;
vel si contingerit omnes mori, ut dictum est, substituit
ei talem filiam suam, vel aliam personam, rogans eum,
vel eos, per fidei conmissum, ut dictam hereditatem ei
vel eis restituant; et in eo casu reliquid et legavit tali
tantum, et tali tot libras, de bonis suis et cetera. Item
|
|