Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1141


[LIBER TERTIVS].
[PROLOGVS].
Expletis duobus Christi gratia comitante libellis, quos de mirabilibus Dei vel in hoc
coenobio vel in sibi subditis cellis ipso largiente patratis descripsimus, ad narrationem
tertii concedente Domino veniamus. Et quia cetera, quae extra huius monasterii claustra
facta sunt, quaeque visu vel auditu percepimus, in aliis duobus libellis adhuc exaranda
remanent, opere pretium michi videtur ab ipso capite ecclesiae exordium sumere sicque
postea seriatim stilo prosequente ad singula membra venire.
Dum igitur neglegentia sacerdotum maximeque Romanorum pontificum Italia a recto
religionis tramite paulatim devians labefactaretur, in tantum mala consuetudo adolevit,
ut sacrae legis auctoritate postposita divina humanaque omnia miscerentur, adeo ut populus
electionem et sacerdotes consecrationem donumque sancti Spiritus, quod gratis accipere
et dare divina auctoritate statutum fuerat, data acceptaque per manus pecunia,
ducti avaritia, venderent, ita ut vix aliquanti invenirentur, qui non huius symoniacae
pestis contagione foedati, mundi coram Deo praecepta dominica observantes existerent.
Itaque cum vulgus clericorum per viam effrenatae licentiae nemine prohibente graderetur,
coeperunt ipsi presbyteri ac diacones, qui tradita sibi sacramenta dominica mundo
corde castoque corpore tractare debebant, laicorum more uxores ducere susceptosque
filios heredes testamento relinquere, nonnulli etiam episcoporum verecundia omni contempta
cum uxoribus domo simul in una habitare. Et haec pessima et execranda consuetudo
intra Urbem maxime pullulabat, unde olim religionis norma ab ipso apostolo
Petro eiusque successoribus ubique diffusa processerat.
Igitur dum per aliquot annos nonnulli solo nomine pontificum cathedram optinerent,
Benedictus quidam nomine, non tamen opere, cuiusdam Alberici consulis filius, magi
potius Symonis quam Symonis Petri vestigia sectatus, non parva a patre in populum
profligata pecunia, summum sibi sacerdotium vendicavit. Cuius quidem post adeptum
sacerdotium vita quam turpis, quam foeda, quamque execranda extiterit, horresco referre;
ea potius, qualiter omnipotens Deus in faciem ecclesiae suae sit dignatus respicere, exordiar
enarrare. Denique cum rapinas, caedes aliaque nefanda in Romanum populum aliquanta
per tempora sine ulla dilatione ageret, congregati in unum populi, quia eius
nequitiam amplius ferre nequibant, eum a pontificali cathedra exturbantes Urbe pellunt
alterumque in loco eius, Iohannem videlicet Sabinensem episcopum, non tamen vacua

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio