Qualiter Alexander uoluit se interficere et suffocare
Alexander uero ingressus cubiculum, quesiuit pennam, ut
mitteret in guttur suum et sumpta uenena repelleret. Casander
autem, tanti mali actor, eandem pennam linitam ueneno dedit
Alexandro. Ipse Alexander mittens pennam in guttur suum,
ut uomeret, magis ac magis ueneno sumpto coartatur. Tunc iussit
aperiri portas palacii, que erant super descensum fluminis Eufrates,
totamque noctem illam duxit insompnem. Media uero
nocte erexit se de lecto, in quo iacebat Alexander, et candelabrum,
quod ante ipsum lucebat, extinxit, et quia non ualebat recte
ire, manibus et pedibus cepit per terram procedere contra
descensum fluminis, ut impetu raperetur. Et ecce, Roxones, uxor
eius, eum cursu uelocissimo sequebatur, et appropinquans ei,
eiecit se super eum et amplexans illum cepit amarissime flere
ac dicere etc.
Qualiter Roxones rogabat Alexandrum, ut suum faceret
testamentum etc.
"Heu me misera! Dimittis me, domine Alexander, et uadis
temetipsum occidere!" Cui Alexander ait: "Rogo te, Roxones,
michi cara, ut nesciat quis finem meum." Et tandem reduxit
eum Roxones in cubiculum et amplexans collum eius osculabatur
eum et plorabat amarissime dicens: "Si finis tuus uenit, dispone
prius inter nos." etc.
Quomodo Alexander suum condidit testamentum
Statimque Alexander uocato Symone notario fecit se in
cenaculum adduci et congregatis uniuersis principibus iussit ei
scribere instrumentum siue testamentum hoc modo ut sequitur:
Rogamus Aristotiles, magister noster karissime, ut ex thezauro
nostro regali distribuas inter sacerdotes Egypti, qui templis
seruiunt, talenta auri mille. Custos et gubernator corporis mei
Tholomeus existat. Testamentum meum semper pre oculis habeatis.
Item uolo atque dispono: Si Roxones masculum genuerit,
nostro fungatur imperio, et nomen, quodcumque uolueritis, ei
imponatis. Si uero filiam genuerit, eligant sibi Macedones regem,
et uxor mea super omnibus facultatibus meis dominetur. Item
Tholomeus Egyptum teneat et Cleopatram, quam pater meus
nupsit, accipiat in uxorem, et super omnes principes orientis
usque ad Batram teneat principatum. Cleopas super regnum
Perside dominetur. Meleager Ethyopum, Gog et Magog, Arideus
teneat Pelopensum iura. Aristis Indiam teneat et gubernat.
Pichanor Celeutis dominetur. Piteon teneat Eleupontum, Pisamagus
Vngarie imperio pociatur. Paulus Armeniam possideat.
Licus Dalmaticam teneat, Sciciliam cogat. Symeon notarius Capadocie
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|