Tempestate gravi bellorum, mitior hostis
Optasses eadem precibus, tunc forte superbum
Non prestare fuit. Nunc cum prope victus et omni
Pulsus ab Italia metuensque et velle subactus
Pacem ores, poterat recta cum fronte negari.
Et tamen, ut mundus videat non aspera nobis
Deiecisse animos, non tollere prospera bella,
Fortunave pares habitus consistere in omni,
Posteritasque notet non nos dulcedine prede
Prelia, non odiis, sed pacis amore movere,
Pax dabitur, fuerit vobis si pura voluntas.
Sed quid vana refers? Hac est Hispania dextra,
Si nescis, multoque michi iam parta cruore.
Cetera nostra vides. Stulta est iactantia dantis
Quod retinere nequit. De nostro munera fingis.
Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro Adice,
si quid habes. Quod si nimis illa videntur
Importuna animis, gladios atque arma parate,
Indociles tolerare togam pacemque perosi.»
Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta
His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam
Obnixi tenuere diu gravibusque tumentes
Implevere animos odiis nisuque maligno,
Digressu tacito referunt vestigia tauri,
|
430
435
440
445
450
|