miraculum. Erat quidam iuvenis in conventu Bononie, qui frater
Guido filius Massarie dicebatur. Hic, dum dormiret, ita fortiter
stertebat, quod nullus poterat cum eo in eadem domo quietem
habere. Et, quod plus est, non solum dormientes, verum etiam
et vigilantes horribiliter perturbabat. Et ideo ponebatur ad dormiendum
in domo in qua ligna ponebantur et palee, nec etiam
sic evadere fratres poterant, quia per totum locum resonabat
vox maledictionis et rumoris istius. Tunc congregati sunt omnes
sacerdotes et discreti fratres conventus Bononiensis in camera
fratris Iohannis de Parma, qui erat generalis minister, et dixerunt
sibi de puero isto quod, propter enormem defectum quem habebat,
esset penitus de Ordine expellendus. Et ego eram ibi; et iudicatum
et sententiatum fuit quod matri sue deberet restitui, eo
quod Ordinem decepisset, cum de filio suo, priusquam reciperetur,
cognovisset hec omnia. Non tamen fuit continuo matri redditus,
Domino faciente, qui per fratrem Nicholam miraculum
facere disponebat. Considerans itaque frater Nichola quod puer
eiciendus erat ab Ordine propter defectum quem natura faciebat,
non culpa, qualibet die circa diluculum puerum vocabat, ut sibi
serviret ad missam. Et finita missa puer post altare ex precepto
eius coram eo genuflectebat, sperans ab eo aliquam gratiam adipisci.
Frater vero Nichola cum manibus faciem eius tangebat et
nasum, volens ei beneficium sanitatis, Domino largiente, conferre,
et precipiendo ei nichilominus ne cuiquam hoc revelaret secretum.
Quid plura? Puer subito fuit optime liberatus, et dormiebat postea
quiete et pacifice sicut ghirus, sine fratrum aliqua lesione.
Qui postea transtulit se ad Romanam provintiam et fuit ibi sacerdos
et confessor et predicator et fratribus obsequiosus et utilis
valde, recognoscendo beneficia que meritis et precibus beati Nichole
contulerat sibi Deus, qui est benedictus in secula seculorum.
Amen.
|
|