Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 22


meam finire in manibus eorum, quorum protectione corpus et anima mea, prestante divina
gratia, protegatur a manibus eorum, qui protegendo Grosulanum, veritatem Dei occultare
voluerunt et volunt. De ecclesia autem ista Mediolanensi, in qua consulis michi manere
et vitam finire, dico, quod illa est michi, cupienti Yerosolimam adire, ceu navis sine nauta
et remige in portu putrescens. Quod si vixeris secundum etatem tuam, eam talem esse
experieris. Interim et ego consulo tibi, ut participationem mense Yordani ejusque beneficia,
que potes tenere propter electionem et investituram diaconatus capelle ejus, quam ab eo
suscepisti me nesciente, quam vero, dum gratus et benivolus tibi fuerit, ei tuum obsequium
impendere non prohibebis". Per hec quoque verba, que hic meus magister michi dixit, ipse
Yordanus eiusque fabrica michi suspectus, et in parte suspecta, atque grata, quemadmodum
in vicedomino, fuit. Hujus mei magistri conscilium sequens, cum velem prorsus dimittere
Yordani administrationem, delatus est ipse presbiter ad Pontidii monasterium, me nesciente.
In quo monasterio coram monachis et fratribus in festo sancti Nicholai usque ad festum epiphanie
Domini splendide vixit. Atque in eiusdem festivitatis nocte, quando spiritum emisit,
magnus et suavis splendor domum, in qua jacebat, admirantibus circumstantibus, illustravit
et illuminavit. Et sicut ille predixerat fratribus, in hora illa, quando corpus ejus ferebatur
ad sepulchrum, solis splendor aerem illuminavit et nubes cum nive cessavit. Ipso quoque
presbitero existente in vita, cum Yordanus et ceteri Grosulanistae calumpniabantur eum et
suam legem, nobilis miles Placentinus de faucibus mortis ad laudem eius ereptus est; quia
cum miles ille esset quasi in sompno, sensit hunc presbiterum palpare gutur suum, et statim
evomit os piscis, quod soffocabat eum. Eodem etiam tempore, cum domus cujusdam sui
affinis et sibi atrahentis arderet, repente ymber fuit, et paleam et domum ipsius presbiteri
integre servavit. Quod si curerem per singula, que Deus fecit ad laudem ejus, deficeret
quidem spiritus meus. Sed Deus, qui per omnia secula vivit, et regnat nunc et semper, anime
ejus benedicat. Amen . Et michi gratiam recte scribendi tribuat. Quia sincere adhuc
cupio scribere ea, que in ecclesia et in regno per pontifices et abates et sacerdotes et levitas,
per consules et cives, et allios ecclesie et regni ministros seminata et operata sunt, non tantum
ad augmentum, sed etiam ad detrimentum religionis et directe consuetudinis.
36. Igitur presbitero Liprando posito in Pontidii monasterio, fama de Grosulano
redeunte Yerosolimis aures Yordani et ordinariorum ejus implevit. Et Mainardus Taurinensis
episcopus iterum Mediolanum venit, atque stollam, quam in precedenti anno sine
sacramento Yordano dare noluit neque dedit, nunc, videlicet in festo sancti Nicholai, quando
presbiter Liprandus Pontidium intravit, super altare sancti Ambrosii posuit. Et Yordanus,
osculatus eam, de ipso altari asumpsit. Que positio et asumptio, absentibus ordinariis et
primiceriis, facta fuit.
37. Deinde securius idem archiepiscopus, quos voluit, lesit. Me quippe eo tempore
injuste turbavit. Quod cum presbiter Andreas primicerius intellexisset, solempniter suscepit
in communi beneficio presbiterorum et clericorum Mediolanensium. Yordanus quoque tum

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio