Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 157


D.9.
Cernite, uiuentes, uestri similes morientes,
Cernite, mortales, lapsus depingi uitales.
Mortua letiferis uita sit au< spic >iis.
Maestificet uultum mortis maerore sepulcrum,
5 Vitam mortificet < qu >ae modo laeta uiget.
Expedit hunc pontem necis ut pertranseat; < amn >em
Hinc pertransibis, cuius amara bibis.
Petrus, quem cernis, tumuli requiesco tenebris,
Peccator monachus, sed premit hunc obitus
10 Qui multis premitur, nullis sublime leuatur,
Noxis ualde reus. Dic, peto: « Parce, Deus »
Hoc † amens †carnem uolui contexere carmen,
Vt quasi iam morerer, dum sic quererer.
Nunc prece fraterna faciem deposce paternam,
15 Vlla sit ut requies, sit satis ulla quies.
Sum meritis nudus, scelerum quoque sordidus udus,
Pauper inopsque bonis; nulla metreta malis.
His igitur posco, frater dulcissime: « Nostro
In tumulo lacrimas cum prece funde pias.
20 At memor esto tui, te plasmatis esse caduci;
Actibus ergo sacris sit tibi uita patris.
Quod mortale uehis, super immortale reuoluas,
Quod miserum toleras, pace perenne uehas,
Gaudia sed pacis mihi, pascua posce quietis.
25 Lux, pax, uita, Deus sis sibi, Christe, pius.
Deditus his uanis nec te frusteris inanis.
Exulis immo polus fac sit amoena domus.

Torna all'inizio