Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 135a


< CAP. 3: DE VERBO >
 
De modo essentiali generali
verbi queritur sic primol utrum verbum
de modo essentiali generali significet
agere vel pati sive per modum fluentis.
Secundo queritur utrum sit de modo significandi
essentiali generali verbi quod
significet per modum inclinabilis ad aliud
cum distantia. Tunc erit questio ad evidentiam
istorum, utrum aliquid existens
in motu possit imponi ad significandum
nominaliter et aliquid existens in quiete
possit imponi ad significandum verbaliter.
 
< 1-UTRUM VERBUM DE MODO ESSENTIALI
GENERALI SIGNIFICET AGERE VEL PATI,
SIVE PER MODUM FLUENTIS >
 
< 1-1 > De primo videtur quod verbum, de
modo significandi essentiali generali, non
significet agere et pati sic, quia nullum accidens
partis est de eius significato essentiali
generali. Sed agere et pati verbo accidunt.
Ergo agere et pati non sunt de significato
essentiali generali verbi. Maior patet
quod nihil est idem substantia et accidens
eidem. Minor similiter patet, quia
agere et pati, sive activum et passivum,
sunt significationes accidentales verbo
sive genera. Ergo etc.
< 1-2> Item, nihil est commune univocum

Torna all'inizio