QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de caritate; et circa hoc quaeruntur quatuor: 1. Quid sit caritas;
2. Utrum sit virtus; 3. In quo sit sicut in subiecto; 4. De comparatione eius
ad alias virtutes.
ARTICULUS 1
Utrum caritas sit idem quod concupiscentia, vel quid sit caritas
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caritas sit idem quod concupiscentia. Augustinus enim dicit,
quod caritas est virtus qua Deum videre perfruique eo desideramus. Hoc autem
concupiscentiae est. Ergo caritas est concupiscentia.
2. Item, videtur quod sit idem quod amor. Quia, sicut dicit Dionysius,
dilectio est idem quod amor. Sed in littera dicitur, quod amor est dilectio
qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum. Ergo caritas est
idem quod amor.
3. Item, videtur quod sit idem quod benevolentia. Benevolentia enim est qua alicui
aliquod bonum optamus. Sed hoc facit caritas, quia optat sibi et aliis vitam
aeternam, secundum quod dicitur habens caritatem diligere proximum sicut
seipsum. Ergo caritas est idem quod benevolentia.
4. Praeterea, videtur quod sit idem quod concordia. Quia caritas unitatem
Ecclesiae facit, quae in hoc consistit ut idem dicamus omnes, et non sint in nobis
schismata, ut dicitur 1 Corinth., 1. Hoc autem ad concordiam pertinet. Ergo
caritas est idem quod concordia.
5. Praeterea, videtur quod sit idem quod beneficentia. Quia modus caritatis est
ut diligamus non lingua tantum, sed opere et veritate; 1 Ioan. 3. Sed diligere
per effectum, ad beneficentiam pertinet. Ergo caritas videtur esse idem quod
beneficentia.
6. Praeterea, videtur quod sit idem quod pax. Caritas enim est vinculum faciens
spirituum unitatem. Hoc autem paci attribuitur; Ephes. 4, 3: «soliciti servare
unitatem spiritus in vinculo pacis». Ergo caritas est idem quod pax.
7. Praeterea, videtur quod sit idem quod amicitia. Quia, ut dicit Philosophus in
9 Ethic., amicitia superabundantiae amoris similatur. Sed caritas habet
superabundantissimum amorem; unde et caritas dicitur, eo quod sub inaestimabili
pretio, quasi carissimam rem, ponat amatum. Ergo caritas est idem quod
amicitia.
|
|