Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 360


dominatur alois exterioribus rebus. quod non
esset, nisi rerum possessio quodammodo naturalis esset.
Tertia sumitur ex actione naturae. nam si in prima generatione
natura non deficit animalibus, sed naturaliter
praeparat eis debitum nutrimentum; congruum est ut
non deficiat eis iam perfectis. Si enim digniora sunt perfecta
imperfectis, et ipsis imperfectis animalibus praeparatur
debitum alimentum a natura, multo magis hoc praeparabitur
eis iam inesse perfectis. Animalium autem quaedam
ovificant, quaedam vero animalificant. In animalibus autem
facientibus ova, cuiusmodi sunt aves, sic natura ordinavit,
ponens in ipsis ovis album et rubeum, ita quod ex albo
generatur avis, et rubeum cedit in nutrimentum eius. Avi
enim existenti infra testam ovi, non deficit quin providerit
ei pro debito nutrimento. Sic etiam animalibus natis
per generationem natura non deficit quantum ad nutrimentum,
quia statim solicita est inducere lac in mamillis
matris, ut ex eo animalia genita nutriri possint. quare si
animalibus imperfectis natura praeparat nutrimentum et
necessaria vitae, multo magis hoc facit animalibus perfectis.
Ideo ait Philosophus primo Polit. quod haec, idest res
a quibus nutrimentum accipimus, datae sunt nobis a natura.
Naturale est ergo nobis habere res exteriores. Habere
ergo dominium rerum exteriorum est quodammodo homini
naturale: quia natura produxit huiusmodi sensibilia
propter hominem. Sumus enim quodammodo nos finis
omnium, ut dicitur secundo Physicorum. Qui ergo talibus
abrenunciat, et proponit vivere absque dominio exteriorum
rerum, non proponit vivere ut homo, sed eligit
sibi vitam caelestem, et supra hominem. Sicut nubere,
et per generationem producere sibi similia, est homini
naturale: nihilominus tamen multi sunt qui volentes
vacare maiori bono, connubia renuunt: tales enim (ut superius
dicebatur) non vivunt ut homines, nec sunt pars
civitatis; sed eligunt sibi vitam supra hominem, et dicendi

Torna all'inizio