eiusdem, ut poenae quae consequuntur statim ex actu peccati, sicut per actum
culpae sequitur subtractio gratiae in peccante; et per prius est inordinatio
actus (qui est a peccante, inquantum est agens, rationem mali habens) quam
ipsa subtractio gratiae, quae est malum poenae; per actionem autem alterius,
sicut poena quae infligitur peccatori per actum iudicis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intensio vel remissio alicuius potest esse
dupliciter: vel per se, vel per accidens. Per se, quando est intensio secundum id
quod ad naturam rei pertinet, per accidens autem, quando dicitur magis et
minus non secundum magnitudinem quae propria est rei quae dicitur maior vel
minor, sed secundum magnitudinem alterius; sicut albedo dicitur maior vel
propter intensionem principiorum albedinis, vel propter magnitudinem superficiei.
Ita etiam magnitudo potest attendi in malo vel secundum rationem propriam
mali, vel secundum rationem boni quod privatur per malum; et illa est
essentialior malo quae per se est, quam quae per accidens. Et secundum hoc
dico, quod, per se loquendo, non dicitur prius vel posterius malum secundum
quod per ipsum prius et posterius bonum privatur; sed secundum quod per
prius rationem mali participat, quae est in recedendo a fine. Unde non oportet
quod malum poenae, per quod bonum substantiale privatur, sit magis malum
simpliciter vel per prius quam malum culpae quod est in actione.
Ad secundum dicendum, quod perfectio prima se habet in duplici ordine ad
operationem: quia operatio terminatur ad perfectionem primam; et ideo operatio
a perfectione prima elicitur: et similiter etiam est de privatione perfectionis
primae. Poena autem nominat privationem perfectionis primae, secundum quod
ad eam operatio terminatur; quia poena dicit effectum culpae; et ideo non
oportet quod culpa per posterius malum dicatur.
Ad tertium dicendum, quod sicut praemium est ordinativum meriti, ita et poena
est ordinativa culpae; unde utrumque, scilicet praemium et poena, quamdam
bonitatem habet ex hoc quod ordinatum est. Unde non oportet quod si praemium
est magis bonum, poena sit magis malum; sed minus, inquantum habet
aliquam perfectionem boni.
Ad quartum dicendum, quod culpa est propter se vitanda, etiamsi nulla poena
sequeretur; unde virtuosus plus culpam quam poenam fugit, ad quem oportet
mensurare actus aliorum hominum, ut Philosophus in 5 Ethic. dicit.
Ad quintum dicendum, quod quidquid invenitur in causa et causato, prius est in
causa quam in causato. Unde cum hoc nocumentum quod est poena, sit per culpam
inductum, ratio nocuitatis prius invenitur in culpa quam in poena, quamvis
poena sit ipsum nocumentum: quia hoc ipsum quod poena nocumentum est, a
nocuitate culpae procedit.
|
|