Salimbene de Adam: Cronica

Pag 452


cum superpellicio optime ministrantem. Et finita missa sub silentio
recesserunt. Tunc eadem die dixit frater Iohannes scolari suo
«Benedicaris tu, fili, quia hodie michi reverenter et sedule ministrasti,
et multam consolationem propter te, ut puto, in hodierna
missa contulit michi Deus». Cui scolaris respondit: «Pater, parcatis
michi, quia, quando vocastis me, gravatus somno non potui
ita cito venire ad vos; et cum veni, vidi quod alius ministrabat
vobis, et scio quod nullus est forensis in domo; et interrogavi
quemlibet fratrem de domo utrum ministraverit vobis in missa,
et quilibet dixit michi quod non». Cui dixit frater Iohannes:
«Credebam quod tu fuisses. Verum, quicumque fuerit, benedicatur
ipse, et benedictus sit creator noster in omnibus donis suis!».
Multa alia bona vidi et audivi et cognovi de fratre Iohanne
de Parma qui fuit generalis minister, que essent digna relatu,
que subticeo, et brevitatis causa, et quia ad alia dicenda festino,
et quia Scriptura dicit, Eccli. XI: Ante mortem non laudes hominem
quemquam. Vivit enim adhuc. Diu enim fuit in vita; et agitur
nunc annus Domini MCCLXXXIIII, quo scribimus hec,
immediate post festum Inventionis sancti Michaelis, anno quarto
pape Martini quarti, indictione XII, in mense Maii, feria III.
Pater fratris Iohannis dictus est Albertus Auceps, eo quod in avibus
capiendis delectaretur et tale haberet offitium.
Igitur, ut supra dictum est, cum gloriarer in Arelatensi civitate,
coram fratre Iohanne, quod a papa Innocentio quarto in
civitate Lugdunensi habueram predicationis offitium, respondit
socius meus frater Iohanninus de Ollis: «Potius vellem habere a
generali ministro quam ab aliquo papa; et si necesse est quod
per gladium examinis transeamus, examinet nos ergo frater Hugo».
Dicebat de illo magno Hugone Provinciali, qui erat tunc in
domo Arelatensi occasione generalis, cuius maximus erat amicus.
Respondit frater Iohannes: «Nolo quod examinet vos frater
Hugo, quia amicus vester est, et parceret vobis. Sed vocate
michi lectorem istius domus et repetitorem». Vocati venerunt.
Quibus generalis dixit: «Ducatis istos duos fratres seorsum et
examinate eos de predicabilibus tantum, et si fuerint digni pro
predicationis offitio habendo, renuntiate michi». Factum fuit.

Torna all'inizio