Postpositis aleis – ut maiora taceam – ludisque secularibus
quibus per totam diem uacare diceris, diuinas litteras lege,
decretisque Romanorum pontificum sacrisque canonibus precipue
studium impende. Ibi quippe inuenies quod nescis; perlectis
illis friuolum duces unde aecclesiasticam disciplinam effugere te
confidis. In decretis sic legitur: ʻMetropolitani sui unaquaeque
prouincia in omnibus rebus ordinationem semper expectet.ʼ
In Niceno concilio: ʻFirmitas omnium quae geruntur per unamquamque
prouinciam metropolitano tribuatur episcopo.ʼ In
Antiocheno: ʻPer unamquamque prouintiam episcopos conuenit
nosse metropolitanum episcopum totius prouintiae sollicitudinem
gerere. Propter quod ad metropolem omnes undique qui negotia
uidentur habere concurrant. Vnde placuit eum et honore praecellere.ʼ
Et in Toletanis conciliis: ʻSic enim iustum est ut inde
unusquisque sumat regulas disciplinae, unde consecrationis honorem
accepit; ut iuxta maiorum decreta sedes quae unicuique
sacerdotalis mater est dignitatis sit aecclesiasticae magistra
rationis.ʼ Et paulo post: ʻQuisquis autem horum decretorum
uiolator extiterit, sex mensibus communione priuatus apud metropolitanum
sub poenitentiae censura permaneat corrigendus.ʼ
Sunt alia plurima de excellentia et potestate primatum atque
archiepiscoporum tam in prefatis scripturis quam in aliis orthodoxorum
patrum autenticis libris; quae si studiosus legeres lecta
memoriae commendares, nichil inconueniens contra tuam matrem
aecclesiam sentires, quod dixisse diceris non dixisses immo dictum
ab aliis salubri inuectione reprehenderes. Nec sobrius quisquam
putauerit hoc esse in aliena parrochia aliquid temere presumere,
cum per misericordiam Dei totam hanc quam uocant Britannicam
insulam unam unius nostrae aecclesiae constet esse parrochiam.
Hermannum monachum, cuius uita multis reprehensionibus
obnoxia perhibetur, a consortio tuo tuaeque domus penitus
remoue. Volo enim ut in regulari monasterio regulariter uiuat
aut, si hoc renuit, de regno Anglorum abscedat.
|
|