vos catholicae fidei valde necessariam apostolicae sedi sacris insertam litteris
destinasse, atque ut a sanctissimo papa Alexandro invictis scripturarum
testimoniis evidentissime solveretur, sacerdotalis officii vigilantia
postulasse: cur videlicet Spiritus sanctus apud Latinos a Patre dicatur
Filioque procedere, cum apud Grecos a solo procedere Patre credatur?
De qua nimirum questione quod sentio auxiliante ipso Spiritu sancto, de
quo agitur, aperire praesumo. Non quod michi super hoc negotio vel a
vobis aliquid sit iniunctum, vel ab auctoritate ipsius Romani pontificis
fuerit imperatum. Nam quo pacto summum negotium imperito homini
dignaretur iniungere, qui tot sanctis ac peritissimis viris secum
iugiter conversantibus non ambigitur abundare? Sed quia licet ignavus sim et
inutilis servus in domo Domini mei Iesu, illis etiam eis obsequiis inportunum
me libet ingerere, atque nemo me dignatus est provocare.
Laudabilis plane sanctitatis vestrae prudentia et digni favoris est attollenda
praeconiis, quae solvendam sancti Spiritus questionem, non ad
alium quempiam, sed ad Petrum specialiter misit, quem caelestis sapientiae
et potentiae claves accepisse indubitanter agnoscit. Nec decebat tantae
dignitatis et sapientiae virum ab alio misterii caelestis archana requirere,
nisi ab illo potissimum, quem non caro potuit vel sanguis instruere, sed cui
Deus ipse per se sua secreta dignatus est aperire. Beatus es , inquit, Symon
Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in
caelis . Hunc enim prae ceteris mortalibus de toto terrarum orbe conditor
orbis elegit, cui cathedram magisterii principaliter in aecclesia tenere perpetuo
privilegii iure concessit, ut quisquis divinum aliquid ac profundum
|
|