Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

50


ei turificabant et divinos honores exibebant. ceteri
autem homines, ut Nino regi placerent, eadem sacrificia similiter
exibebant. tali igitur exemplo, ceteri de locis adiacentibus
statuas aureas in honore parentum suorum fieri faciebant, et a suis
populis similiter adorari faciebant, et per talem modum cultus ydolatrie
crevit. alij vero adorabant animalia; unde dicitur in
libro Sapientie: "Animalia miserrima colunt". Romani
etiam adorabant anserem aureum, sicut enim legitur in ystoriis
Romanorum, et Augustinus in libro De Civitate Dei
et Orosius in parte tangunt. centum milia Theotonicorum
de partibus Suevie et centum milia Gallicorum
de partibus Senonensium, attracti dulcedine vini, in Ytaliam
venerunt, et Medialanum, Papiam, Pergamum, Brisiam et
Veronam edificaverunt. edificate fuerunt predicte civitates

Torna all'inizio