<XIV.> DE PRAEPOSITIONE SECUNDUM DONATUM
Praepositio quid est? Pars orationis, quae praeposita aliis partibus
orationis significationem earum aut complet aut mutat aut minuit.
Praepositioni quot accidunt? Unum. Quid? Casus tantum. Quot casus?
Duo. Qui? Accusativus et ablativus.
Da praepositiones casus accusativi. Ad, apud, ante, adversum, cis,
citra, circum, circa, contra, erga, extra, inter, intra, infra, iuxta, ob,
pone, per, prope, propter, secundum, post, trans, ultra, praeter, supra,
circiter, usque, secus, penes. Quo modo? Dicimus enim ad patrem,
apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Renum, citra forum,
circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra
terminos, inter naves, intra moenia, infra tectum, iuxta macellum,
ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, propter
disciplinam, secundum for[a]es, post tergum, trans ripam, ultra fines,
praeter officium, supra celum, circiter annos, usque Occeanum, secus
vos, penes arbitros. Quae ex his in loco esse significant? Ut apud. Quae
ad locum? Ut ad. Quo modo? Dicimus enim 'apud amicum sum' et 'ad
amicum vado'.
Da praepositiones casus ablativi. A, ab, abs, cum, coram, clam, de,
e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus. Quo modo? Dicimus enim
a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam
custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore,
palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos
dicimus pube tenus.
Da praepositiones casus utriusque. In, sub, super et subter. Quando
accusativo casui servit? Quando vel nos vel quoslibet ad locum ire
isse ituros esse significamus. Quando ablativo? Quando vel nos vel quoslibet
in loco esse fuisse [vel] futuros esse significamus. In accusativi
|
|