Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1948


LIBYUS fluvius est Mauritanie, cui quondam Fotos vel Futh
nomen erat ab adiacente provincia, verum ab uno filiorum Mesran
qui Libyus vocatus est postea sic dictus.
LYCASTRIS Coe fluvius est, a quo et Lyca civitas
nominata.
LYCEOS fluvius est in ora subiecta Libano apud Phenices,
haud longe ab oppido cui Leontos nomen est.
LYCESIUS Thracie fluvius est, cuius aquas (ut ferunt) si quis
potaverit ebrius efficitur.
LYCUS Asye fluvius est, qui quidem ab origine sua Lycus
non dicitur, quin imo Marsus, fabulosis Grecorum carminibus
inclitus. Hic autem e summo vertice montis Celene urbis funditur
et in subiectam decidens petram vasto cum strepitu undarum
decidit et suas tantum undas evolvens campos liquidus
rigat appositos. Et quia eius placidus est color marique persimilis,
fictioni poetice locus adinventus est: ibidem scilicet amore
eius tractas consedisse Nymphas. Qui quam diu intra menia
civitatis labitur Marsus est, exiens vero et maior factus Lycus
denominatus ab incolis. Cui Laodocia celeberrima civitas apposita
est et Heraclea et Neopharia Cesarea. Tandem secundum
quosdam in Eufratem decurrit, secundum vero alios disterminata
Armenia Minori ruit in Irim. Possibile tamen ut
duo sint. Si unus est seu unus e duobus, memorabilis est victoria
Antiochi regis et Itadis Parthorum ducis clade, nec minus
secunda Alexandri Macedonis in Persas gloria et Darii regis
ignominiosa fuga, cum apud Arbelam inter Macedonas
Persasque pugnatum est.
LYCUS fluvius est Cypri insule se fundens in mare
Syriacum.
LIGER fluvius est Aquitanos a Celtis dividens, seu Bituriges
ab Eduis, a quo Aquitania denominata est eo quod suis
obliquis aquis fere omnem in circuitu cingat; et postremo in
Occeanum Britannicum evolvatur.
LIMYRA fluvius est post Tauri promontorium nostra contingens
maria, apud Limyram defluens oppidum.
LIMOTEUS Sycilie fluvius est.
LYNCEUS seu LYNCHESTIUS fluvius mira insignitus virtute.

Torna all'inizio