que magis Hieronymi manu indicat scriptum non esse.
Illum ego diligentius inspectum comperi scriptum esse
iussu regis, ut opinor, Roberti, chirographo hominis
imperiti. Huic simile est, quanquam decem milia huiusmodi
Rome sunt, quod inter religiosa demonstratur
in tabella effigies Petri et Pauli, quam Silvester Constantino
ab eisdem apostolis in somnis admonito in
confirmationem visionis exhibuit. Non hoc dico, quia
negem effigies illas esse apostolomm (utinamque tam
vera esset epistola nomine Lentuli missa de effigie
Christi, que non minus improbe ementita est quam
privilegium, quod confutavimus), sed quia tabella illa
a Silvestro non fuerit exhibita Constantino.
In quo non sustineo admirationem animi mei continere.
73 Disputabo enim aliquid de fabula Silvestri,
quia et omnis in hoc questio versatur et mihi, cum sermo
sit cum pontificibus Romanis, de pontifice Romano
potissimum loqui decebit, ut ex uno exemplo facile
aliorum coniectura capiatur. Et ex multis ineptiis, que
ibi narrantur, unam tantum de dracone attingam, ut
doceam Constantinum non fuisse leprosum. Etenim
gesta Silvestri ab Eusebio quodam Greco homine, ut
interpres testatur, composita sunt, que natio ad mendacia
semper promptissima est, ut Iuvenalis satyrica
censura ait: «quicquid Grecia mendax audet in historia».
|
|