: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 297


Quomodo Alexander ascendit supra thronum Darii
74. Alio itaque die sedit Alexander in throno aureo coronatus,
quem Cyrus, rex Persarum, construxerat, et congregatis
Macedonibus atque Persis imposuerunt coronam Alexandro,
que in tantum preciosa erat, ut ab omnibus incomparabilis uideretur.
Fulgebat enim totum palacium gemmis. Erat enim thronus
ex auro totus septem cubitis super alia sedilia eleuatus, et per
septem gradus ascendebant reges ad thronum. Erantque gradus
mirifico opere constructi: Primus gradus erat ex ametisto,
secundus ex smaragdo, tercius ex topazio, quartus ex granato,
quintus ex dyamante, sextus ex auro purissimo, septimus ex
luto compositus. Nec sine causa erat aliter ordinatus. Primus
quidem, qui ex ametisto fundatus stabat, tale magisterium
obtinebat: Amatistus siquidem reprimit fortitudinem et fumositatem
uini nec sinit aliquem gerentem illum de sua memoria
inmutari; ita oportet quemlibet uolentem ascendere
ad regiam dignitatem per septem sensus esse perfectum, ut
nequaquam sue impericie occasum decidat in sinistrum. Secundus
erat ex smaragdo. Smaragdus enim uisum portantis clarificat
et conseruat; ita reges oportet habere uisum acutum, ut, que
uidenda sunt, uideat sagacissime et discernat. Tercius ex topazio.
Topazius siquidem tante claritatis existit, ut, si aliquis figuram suam
ymaginatur, in eo uidebit caput suum uersus terram inflexum, pedes
autem uidebit uersus aerem eleuatos. Sic eciam oportet regem contemplari
nouissima, ne, prout topazius ostendit caput eius, id est
dignitas, ex altitudine ad puluerem deprimatur. Quartus ex granato.
Granatus enim cunctos lapides rubore precedit; ita et
regem oportet esse uerecundia rubicundum, ut ultra illicita non
transcendat. Quintus ex adamante. Adamas enim
est tante duriciei, ut nec a ferro, nec a lapide possit allidi, ni a
sanguine hyrcino fuerit perfusus. Sic itaque rex debet esse tante
constancie, ut nullo interuentu a iusticie tramite deuiat nec
uacillet. Sextus ex auro purissimo. Aurum siquidem omnium
metallorum pulchritudinem et preciositatem superat et excellit.
Ergo rex omnibus hominibus est prepositus, ut omnes suo
imperio gubernentur. Septimus ex lutea terra hac de causa
erat impositus, ut, cum homo ad regalem celsitudinem fuerit
eleuatus, recordetur se ex terra creatum et in terrenam substanciam
reuersurum. Super hunc siquidem thronum sedens
Alexander regali dyademate coronatus et ammictus imperialibus
uestibus, congregatis Macedonibus et Persis iussit Alexander per
omnes prouincias litteras scribi hoc modo etc.
Littera Alexandri missa principibus suis
Rex regum et dominus dominancium filius dei Annonis et
Olympiadis regine uniuersis principibus, ducibus, satrapibus,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio