Salimbene de Adam: Cronica

Pag 23


Non enim sibi victoriam, sed Domino ascribere debuerunt. Sed
et cum sibi ascribere presumpsissent, reminisci debuerant aliorum,
quorum ossa campus sanctus incinerat, vel presens vita libera
tolerabat. Nam archiepiscopus Ravennás, langravius Toringie,
Fridericus dux Suevorum et multi de imperio comites et barones
in Domino mortui fuerunt, sed et universitatis defunctorum numerus,
peste, fame, gladio pereuntium, est incertus; haud tamen
dubium est quod in obsidione ferme, prefer principes, ducenta
milia de hoc seculo migraverunt.
Ad hec rex Francie conabatur marchionem in regem promovere,
rex Anglie Guidonem restituere. Demum interposita pactione
Tyrus, Sydon et Baruth marchioni cum medietate Ascalonis et
Ioppe iure successorio provenerunt, preterea medietas Achónis
et totius regni acquisiti et acquirendi; alia Guidonis. Sic tamen,
quod neuter in vita alterius dyademate uteretur. Post hec rex
Francie, asoldatis pro se quingentis militibus, et armis, que sibi
obvenerant, Templo et Hospitali et marchioni distributis, repatriavit
cum obprobrio tam immenso, ubique sibi in faciem acclamato:
«Vah, qui fugis et terram Domini derelinquis!». Rex
autem Anglie, cum pecunia promissa non solveretur, captivos
omnes contra fas et licitum interfecit (qui debuerant potius servari
et in servitutem redigi), preter Monostobium et Caracosam et
quosdam altos milites, quos pro pecunia relaxavit. Verumtamen
Saladinus Christianis captivis malum pro malo non reddidit. Rex
exinde terra marique recuperat Caypham et Cesaream. Et
cum accesisset Azotum, Iacobus de Avena occiditur. Deinde
Ioppem proficiscentes, in Ramá, Lydda, Turonemilitum et Bethenubilo
yemantes, Ascalonem accedunt. Et videntes muros diruptos
fleverunt super illam, muros et turres in brevi reedificantes.
Interim inter regem Anglie et ducem Burgundie ceterosque
barones Francie discordia vehemens orta est, eo quod vilipendit
eos. Redeunt ergo Tyrum, progredientes ad marchionem, et cum
eis quingenti electi milites, cum quibus Saracenorum casalia
cursitando plurimum proficiebat.
Eodem anno, videlicet anno Domini MCXCI, Henricus Friderici
primi filius regnavit apud Romanos annis VIII. Hunc

Torna all'inizio