minime consensit. Cui cum unus e suis, genere Tuscus, ei persuaderet, virum bellicosum
fortemque eum appellans, ut contra Cunincpertum audenter exiret, Alahis ad
haec verba respondit: "Cunincpert, quamvis ebriosus sit et stupidi cordis, tamen satis
est audax et mirae fortitudinis. Nam tempore patris eius quando nos erabamus iuvenculi,
habebantur in palatio berbices mirae magnitudinis, quos ille supra dorsum eorum
lanam adprehendens, extenso eos brachio a terra levabat; quod quidem ego facere
non poteram". Haec ille Tuscus audiens, dixit ad eum: "Si tu cum Cunincperto
pugnam inire singulari certamine non audes, me iam in tuo adiutorio socium non
habebis". Et haec dicens, proripuit se et statim ad Cunincpertum confugiit et haec ipsa
illi nuntiavit. Convenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies in campo Coronate.
Cumque iam prope essent, ut se coniungere deberent, Seno diaconus Ticinensis ecclesiae,
qui custus erat basilicae beati Iohannis baptistae, quae intra eandem sita est civitatem,
quam quondam Gundiperga regina construxerat, cum nimium diligeret regem et
metueret, ne rex in bello periret, ait ad regem: "Domine rex, omnis vita nostra in tua
salute consistit; si tu in bello perieris, omnes nos iste tyrannus Alahis per diversa supplicia
extinguet. Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi apparatum armorum
tuorum, et ego vadam et pugnabo cum isto tyranno. Si ego obiero, tu recuperabis
causam tuam; si vero vicero, maior tibi, quia per servum viceris, gloria adscribetur".
Cumque rex hoc se facturum esse denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant eius
fideles cum lacrimis deposcere, ut ad ea quae diaconus dixerat adsensum praeberet.
Victus tandem, ut erat pii cordis, eorum precibus et lacrimis, loricam suam, galeam
atque ocreas et cetera arma diacono praebuit in suaque persona eum ad proelium direxit.
Erat enim ipse diaconus eiusdem staturae et habitus, ita ut, cum fuisset de tentorio
armatus egressus, rex Cunincpert ab omnibus esse putaretur. Commissum itaque est
proelium et totis viribus decertatum. Cumque Alahis ibi magis intenderet, ubi regem
esse putaret, Cunincpertum se extinxisse putans, Senonem diaconem interfecit.
Cumque caput eius amputari praecepisset, ut, levato eo in conto, "Deo gratias" adclamarent,
sublata casside, clericum se occidisse cognovit. Tunc furibundus exclamans:
"Heu me!" inquit, "nihil egimus, quando ad hoc proelium gessimus, ut clericum occiderimus.
Tale itaque nunc facio votum, ut, si mihi Deus victoriam iterum dederit, quod
unum puteum de testiculis impleam clericorum".
41. Igitur Cunincpert perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit omniumque
corda, sublato pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum
|
|