LIBER TERTIUS
De inductionibus, suasionibus et consiliis dandis
III 1
Querula tue caritatis epistola nimis propere, nimis mane festinavit ad Urbem, in qua de preteriti
status videris suspirasse quiete ac de presentis sollicitudine vix sperare. Conquereris Liam tibi suppositam
pro Rachele; conquereris, quod manum datam Marie Martha revocasse videtur; conquereris
ad multorum te curam vocatum, qui sub cura quondam alterius feliciter quiescebas a mundi strepitu
dormiens et studio vigilans regulari. Sed vide, si habeat de radice iustitie tua querela progressum;
vide, si probabiliter conquereris aliquid tibi per adiectionem, ut sic dicam, subtractum, cum et Liam
habeas et Rachelem, Martham inveneris et Mariam, existens prelatione subiectus et subiectione
prelatus. Sic enim es abbas, quod monachus esse non desinis. Unde Lia et Martha Rachel et Maria
inveniunt, que sunt sua, cum per illius gratiam, qui dat omnibus affluenter et non improperat, habundanter
habeas, in quo et illis satisfiat et istis. Quare non est inter sorores emulationis occasio,
cum materia satisfactionis habundet, nec mireris te prelatione subici et subiectione preferri, quoniam,
dum prelationis debito pro subiectis te curis administrationis exponis, ministerio magister efficeris
et minoritate concrescis, eo quod maior est, qui ministrat, quam cui ministratur, et sic quasi
nihil de preterito presens subtraxit adiectio, cum sis, quod fueras, nam subiectus; factus, quod non
fueras, nam prelatus; existens et gemino fungens pastorali officio prelatus es pariter et subiectus.
Compescantur igitur lacrime, cesset murmuratio et conquestio conquiescat, quoniam, si volueris,
leva eius poterit esse sub capite tuo et dextera in amplexu; si volueris, adversus Amalech cum Iosue
pugnabis in valle et interdum cum Moyse pro populo Dei orabis in monte; si volueris, eris in tabernaculo
ut iacinthus; si volueris, et candelabrum in templo Domini et Cherubim super arcam te
poteris exhibere; si volueris, bos et ovis in sacrificio esse potes; si volueris, cum Petro, Iacobo et Iohanne
aliquando in montem ascendes et quandoque inferius cum reliquis remanebis; nunc ad ea,
que sunt contemplationis, ingressus, nunc ad ea, que sunt occupationis, egressus, prout vicissitudo
temporum exigit et necessitas administrationis exposcit. Compescantur igitur lacrime, cesset murmuratio
et conquestio conquiescat. Et quidem non ad populum ignote lingue sive sermonis profundi
es missus, quoniam ad monachos monachus, non ad domum exasperantem; quoniam regularis ad
regulares. Sed, ut video, sola contra te, ut sic loquar, pusillanimitas potenter insultat, sola defectio
animi te prosternit. Nondum venisti in altitudinem maris et tempestate demergeris, nondum ventis
vela dedisti et iuxta litus modice fidei metuis de profundo. Ad quid ergo conquereris? Porro pro
mandragoris datis quandoque Racheli te Lia conduxit, cum olim te monachum simplicem circa
cuiusdam obedientie commissa negotia talem temporalium cura probaverit, quod fidelis in paucis
meruisti constitui supra multa. Ad quid conquereris? Debuit accendi lucerna et poni sub modio an
supra candelabrum, ut luceret omnibus, qui sunt in domo? Ad quid conquereris? Repudiavit Iacob
Liam lippam oculis pro venustate Rachelis, an non cum utraque redivit ad patriam? Repulit Dominus
Martham, de cuius ministerio temporalem cibum assumpsit, licet spiritualiter amaverit et Mariam.
Sane dubitasse quandoque Petrum invenio, nunquam vero Iohannem. Et tibi hostis occurrit
inermis, vix insonuit comminatio de remotis, et tu dimittis animum, deponis brachia et laxis humeris
arma deicis tam munitus. Quid autem metuis in apostolice petre soliditate fundatus? Quid metuis,
cum non tu tibi honorem assumpseris, sed vocatus a Domino tamquam Aaron? Quid metuis,
quem non affectio ambiens, sed excusatio affectata per eminentes gradus meritorum promovit? Eia,
|
|