Paulus Diaconus: Carmina

Pag 52


Ille caret Latiis indocto corde loquellis,
Illius est minime cognita lingua mihi:
Simia setiferumve brutum pecus esse putabor,
Deridetque meum stulta caterva caput.
Sit licet hirsutus hirtisque simillimus hircis,
Iuraque det hedis imperitetque capris,
Sunt illi invalidae pavitanti in pectore vires,
Nam nimium vestrum nomen et arma timet.
Is scierit vestris si me de civibus unum,
Audebit minimo tangere nec digito.
Tunc nec iners cupido vitam mihi tollit et artem,
Illum nec palmis abluet unda meis.
Quin potius properet, vestra et vestigia lambat,
Cumque suo ponat crimina crine simul.
Caelitus et quoniam est vobis conlata potestas,
Tinguatur vestris purificandus aquis.
Sin minus, adveniat manibus post terga revinctis,
Nec illi auxilio Thonar et Waten erunt.
Tangere quid caput est aliut, nisi amare tonantem,
Vel te, qui populi es, rex venerande, caput?
Auris fit, domini fuerit qui iussa secutus,
Seu qui consilium servat opime tuum.
Innumerum vulgus signatur nomine ventris:
Amplecti hos omnes quaestio vestra docet.
Littera, quae ternis consurgit in ardua ramis,
Curam animae summam semper habere monet.
Est fortasse aliut novitas quod repperit apte,
Nam puto, sic fantur grammata vestra ‘cave’.
Ut moneor, faciam, nec per me frena regentur,
Iam mea sed potius cautio Christus erit.
Problema si necdum tetigit resolutio vestrum,
Discere sum promptus, rege docente pio.
Nam cupio vester, cunctos ut vincis in armis,
Sic mentis superet lumine celsus apex.
Quingentos centum postremi quinque sequantur,
Deliciae populi, summus et orbis amor.

Torna all'inizio