Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

874


adverbialiter ponitur. Superbe : superbus dicitur qui *** quasi
supra rem ire; unde superbia quasi super se iens, quoniam omnis
superbus vadit et ambulat in magnis et in mirabilibus super se,
dicente Salomone: "Si non ambulavi in magnis". Unde superbia
est contra subditos, quia superbus sibi non vult superiorem, sed
super alios se extollit alios concalcando vel conculcando. Perfidiose :
contra dominos, erga quos debet fidelitas adhyberi. Crudeliter :
in coniuntos; unde crudelis quasi crudus sine igne dilectionis existens.
Confidenter : in pupillos, viduas, horfanos et minores, qui non
videntur habere aliquam protectionem. Malitiose : in sanctos bonos
et iustos. Flagitiose : in hiis que ad animam spectant flagitia et peccata.
Factum proferemus : istud refertur ad id quod dictum est superius
"si quis eorum"; ita quodlibet membrum predictorum septem
referatur per se ad utrumque dicendo: "si quid factum proferemus"
et sicut de quolibet aliorum. Trahemus: nota simile verbum,
quod superius habuistis, ubi dictum fuit "rapiemus", quod secundum
illud notat violentiam. In invidiam : ita quod etiam videatur esse
dictum tanquam invidis, non tan quam invidiosis, tam a iudice
quam ab auditoribus. Unde versus: "Invidiosus ego, non invidus esse
laboro"; et hec invidia decem modis vel cautelis procuratur. [ Vim :
que est in vi armata. Potentia<m>: que consistit in habitu vel dispositione.
Factionem : id est conspirationem aliquorum potentum sive concordia
ad malum faciendum. Divitias : quia sunt potentes aliqui qui
non sunt divites. Incontinentiam : que <est> generale vitium ad omnia
mala. Nobilitatem : quantum ad parentelam. Possunt enim aliqui esse
potentes et divites, qui non sunt nobiles. Clientelas : id est societatem
eorum qui secuntur aliquos causa patrocinii. Unde clientulus
dicitur ille qui *** advocato iudici. Hospitium : id est rationem hospitum
suorum, eorum videlicet qui in eorum domibus ad appensionem (sic)
morantur. Sedulitatem : sedulus dicitur socius mense; de quo
Salomon: "Est amicus et sodalis mense et non permanebit in tempore
necessitatis". Affinitatem ex parte uxoris vel liberorum.
In contentionem : per quam quatuor modis captatur
benivolentia in personis adversariorum, eis contemptibiles ostendendo.
Inertiam : inertia dicitur ab 'in', quod est non, et 'ars artis'; unde
inertia, id est imperitia artis, que est in animo. Ignavia<m> : ignavus
dicitur non gnarus, id est non sapiens. Ignavia aut respicit
artes corporis et exterius, sicut inertia respicit artes animi et interius.
Desidia<m> : deses; desideo dicitur <quasi> deorsum sedens,

Torna all'inizio