Enumeratis septem conditionibus, quae considerandae
sunt prius quam bellum publicum ex parte
hominum bellatorum: reliquum est enumerare sex
alia, quae sumuntur ex parte amminiculantium et eorum
quae auxiliantur ad bellum. In bello quidem auxiliantur
equi arma, victualia, loca pugnandi, tempus, et auxilium
praestolarum. Debet igitur dux exercitus considerare
primo ex qua parte sunt plures equi et meliores. Secundo
ex qua parte sunt meliores sagittarii, plures armati, et
habentes meliora arma. Tertio ubi plus victualia abundant:
nam aliquando absque vulnere et absque bello adversarii
cedunt deficientes in victualibus, et ob mendicitatem,
non valentes moram contrahere. Quarto considerandus
est pugnationis locus qui sunt in altiori situ, vel
meliori ad pugnandum. Quinto circa pugnam attendendum
est tempus, utrum tempore quo committenda est
pugna, sol sit oppositus faciebus eorum, vel hostium; et
utrum sit aliquis ventus flans et elevans pulverem contra
ipsos, vel contra adversarios: nam habentes solem et ventum
sive pulverem contra se, offendentur in oculis ut dimicare
non possint. Sexto est attendendum, qui plures
auxiliatores expectant. Nam si hostes plura expectant
auxilia, vel non est bellandum, vel acceleranda est pugna.
Si autem ipsi plures auxiliatores expectant, est compugnatio
differenda. His itaque igitur omnibus diligenter
inspectis, prudens dux exercitus sufficienter advertere potest,
utrum debeat publicam pugnam committere.
Nam prout viderit se in pluribus conditionibus praefatis
abundare, vel deficere, sic se habere poterit erga bellum:
forte enim nunquam contingeret omnes conditiones praefatas
concurrere ex una parte: ubi tamen plures et meliores
conditiones concurrunt, estpars potior ad bellandum.
|
|