Solent sancto voto atque proposito sanctis occasionibus pravitas se ingerere,  
et dei servitium atque ecclesie ministerium perturbare. Ne ergo  
sinistrum aliquod aliquando possit nostris institutionibus obviare, si forte 
in rure vel in vico ecclesia assignatos habuerit sacerdotes quibus decedentibus  
sint alii subrograndi et domini ruris vel vici super ascripticiis, episcopo  
fieri subgorationem negaverint, presertim cum ex ipsis ascripticiis persona  
ydonea ab episcopo expectatur, dignum nostre clementie videtur,  
atque iustissium ad iustam petitionem ecclesie ascripticiorum dominum 
iure cogendum; filii vero decedentis presbiteri ad asripticiorum condicionem  
reddatur omni occasione remota. 
XI. De raptum virginum 
Si quis rapere sacratas deo virgines aut nondum velatas causa iungendi 
matrimonium presumpserit, capitali pena feriatur, vel alia pena quam  
regia censura decreverit. 
XII. 
Iudeus paganus servum christianum nec vendere, nec comparare  
audeat, nec ex aliquo titulo possidere seu pignori detinere. Quod si presumpserit, 
omnes res eius infiscentur, et curie servus fiat. Quem si forte  
ausu vel nefario vel suasu circumcidi vel fidem abnegare fecerit, capitali  
supplicio puniatur. 
XIII. De apostatantibus 
Apostantes a fide catholica penitus execramus, ultionibus insequimur,  
bonis omnibus spoliamus, a professione vel voto naufragantes legibus  
coartamus, succesiones tollimus, omne ius legitimum abdicamus. 
XIV. De ioculatoribus 
Mimi et qui ludibrio corporis sui questum faciunt, publico habitu  
earum virginum, que deo dicate sunt, vel veste monachica non utantur, 
nec clericali; si fecerint verberibus publice afficiantur. 
XV. De pupillis et orphanis 
Pupillis et orphanis pietatis intuitu, multa privilegia priscis legibus confirmata  
pro qualitate temporum quibus absolverint in ultimo 
  |  
  |