Utrum originale peccatum equale reperiatur in c.90r.a
omnibus et quod sanctum est punire nocentes.
Rubrica XLIIII
Arbitror inquirendum utrum originale peccatum equale reperiatur
in omnibus. Et videtur quod sic, auctoritate Anselmi,
scribentis in XXVII c. de Originali peccato: " Peccatum
originale in omnibus extimo equale esse" . Rursus: si peccatum
originale esset maius in uno quam in alio, aut hoc
esset ex actu parentis, aut ex actu prolis. Primo modo nullatenus
esse potest, quia peccatum parentis nequit in prolem
fundi. Ex actu prolis nequit similiter tale peccatum
esse. Ergo nullo modo peccatum originale intensius reperitur
in uno quam in alio. In contrarium, originale peccatum
est concupiscencia, prout dixi in eodem li., c. XLII. Sed
concupiscencia potest intendi et remitti, ergo videtur quod
peccatum originale sit magis in uno quam in alio. De ista
questione dicunt Doctores sancti quod, sicut si Adam stetisset
omnes essent equaliter innocentes, ita nunc,postquam
Adam peccavit, omnes nascuntur equaliter cum peccato;
nec originalis culpa est maior in uno quam in alio, nec in
|
1
5
10
15
20
|