2 In cio igitur desinentia - excepto a "scio" - n antecedente, cio in
xi uertunt, ut "uincio, uinxi", "sancio, sanxi" (antique "sanciui" uel
sancii"); s autem non habent n , cio in si mutant, ut "sarcio, sarsi",
"farcio, farsi", "refercio, refersi", "raucio, rausi", "fulcio, fulsi"
(quamuis quidam, causa differentie, "fulxi"). 3 Alia omnia a secunda
persona presentis, abiecta s et addita ui faciunt preteritum;
que tamen etiam subtracta u licet penultimam i corripere,
ut "scio", "sciui" uel "scii", "cio, cis" uel "cieo, cies", "ciui" uel "cii" (et
ab eis composita), "audio", "audiui" uel "audii", "mollio", "molliui"
uel "mollii", "munio", "munioi" uel "munii", "senio", "senui" uel "senii",
"eo", "iui, ii", "queo, quiui, quii", "ueneo, ueniui, uenii", "suffio,
suffiui, suffii". 4 Excipiuntur "haurio, hausi", antique "hauriui"; "sepo,
sepsi", "sentio, sensi", "uenio, ueni", "aperio, aperui", "cooperio,
cooperui". 5 "Reperio" uero duplicauit p in preterito, "repperi",
diminuta una sillaba; simile est "comperio, comperi"; hec a
"pario" composita esse uidentur, sicut hec deponentia: "experior,
|
|