: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 10


Eodem etiam anno ad petitionem regis Henrici, filii Federici imperatoris, Mediolanenses
et alii odientes imperium, legatos in Alemaniam direxerunt et cum eo contra imperatorem
societatem firmissimam statuerunt. Concepit enim rex dolorem et peperit iniquitatem contra
proprium genitorem ideo, quia videbat quod imperator plus eo puerum Conradum diligeret
et foveret.
QUALITER IMPERATOR FEDERICUS INCARCERAVIT FILIUM SUUM. - Anno Domini 1232.
Federicus imperator in mense martio, dum de Apulia vellet in Jstriam navigare, impulsus vi
ventorum venit Venetias, et inde in Forum Iulii transmeavit; ibique facta compositio inter
ipsum et Ecelinum in detrimentum Marchionis estensis et comitis Sancti Bonifacii et totius
Marchie et etiam Lombardie, sicut postea patuit per effectum. Ascendit autem in Alemaniam
imperator et capto filio suo proprio, rege scilicet Henrico, misit eum in Apuliam, ibique
fecit ipsum usque ad diem mortis sicut proditorem in carcerem custodiri, ideo quia confederatus
fuerat cum Lombardis.
DE MIRABILI EXALTATIONE FRATRIS IOHANNIS FRATRUM PREDICATORUM. - Anno Domini
1233. Frater Iohannes de ordine Predicatorum in tanta reverentia est habitus ab hominibus
Marchie et etiam Lombardie, quod eius iussione Paduani Veronenses Brixienses et
Mantuani cum carrociis et aliarum civitatum maxima multitudo in campanea veronensi insimul
convenerunt. Et ibidem in die sancti Augustini sententias super quasdam questiones
coram omnibus populis auctorizabiliter promulgavit. Sed cito eius potentia expiravit; nam
quasi post unum mensem, quicquid ordinaverat ad nichilum est redactum.
Anno Domini 1234. Fuit hiems asperrima et vinee ac ficus et oliveta pre nimio frigore
sunt extincta.
DE REGINA UNGARIE. - Anno 1235 Beatrix, filia quondam Aldevrandini marchionis
estensis, Andree regi Ungarie est matrimoniali federe copulata; quin Azo marchio patruus
suus cum decenti apparatu et honorabili societate ad tanti regis potentiam destinavit.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio