introivit. collegium autem venerabile cardinalium infra octavas
Pasche, consistorium faciens, ordinavit ut propter honorem
communis Ianue archiepiscopus suus debeat in brevi totaliter
expediri. propter quod in octava Pasche per venerabilem
patrem dominum Latinum, episcopum Ostiensem, fuit
consecratus et in ipsa ebdomada palliatus, et sic ad civitatem
suam cum gaudio est reversus et a populo reverenter exceptus.
hic, dum adhuc esset in ordine suo et postquam in archiepiscopatu,
opera plura fecit. nam Legendas Sanctorum
in uno volumine compilavit, multa adiciens in eisdem de
Ystoria Ecclesiastica, de Ystoria Tripartita
et de Ystoria Scolastica et de Cronicis
diversorum auctorum. istud opus post prologum
sic incipit: "Adventus Domini et cetera". fecit etiam
duo volumina Sermonum de omnibus sanctis, quorum
festivitates per anni circulum ab Ecclesia celebrantur. unum volumen
est multum diffusum, aliud est magis breve et angustum.
utrumque volumen sic incipit: "Vestigia eius secutus est pes
meus". fecit etiam Sermones de omnibus Evangeliis
dominicalibus, que per anni circulum in
|
|