est magna; bonitas est durabilis; bonitas est potens; bonitas
est scibilis; bonitas est amabilis; bonitas est uirtuosa; bonitas est
uera; bonitas est gloriosa; bonitas est differens; bonitas est
concordans; bonitas est contrarians; bonitas est principians;
bonitas est medians; bonitas est finiens, bonitas est maiorificans;
bonitas est coaequans; bonitas est minorificans. Et sicut diximus
de bonitate, ita potest dici de aliis principiis suo modo.
Figura ista est ualde generalis; cum qua intellectus est ualde
generalis ad faciendum scientias.
Condicio huius figurae est, quod una camera non sit contra
aliam, sed ad inuicem concordent in conclusione, sicut camera B
C, quae non sit contra cameram B D; et sic de aliis. Cum tali
quidem condicione intellectus condicionat se, et facit scientiam.
4. DE QVARTA FIGVRA
Quarta figura habet tres circulos. Quorum superior est immobilis,
duo autem inferiores sunt mobiles, ut in figura patet.
Circulus medius uoluitur sub circulo superiori immobili; ut
puta, quando ponitur C sub B. Circulus autem inferior uoluitur
sub medio circulo; sicut quando ponitur D sub C. Et tunc temporis
formantur nouem camerae; B C D est una; C D E est alia; et sic de
aliis.
|
|