Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 3

Liber I


affert, ut eum ab omni alia cura et cogitatione ad sui studium et contemplationem traducat. Huc accedit immensa quaedam et incredibilis animi quies atque tranquillitas, quae hac una contemplatione comparatur. Animus enim pulcherrimarum atque altissimarum rerum studio et investigationi deditus, omnem sollicitudinem cupiditatemque deponit, humana omnia contemnit ac pro nihilo ducit, omni denique affectu perturbatione vacuus solutusque quiescit. Ratio autem et peritia bene beateque vivendi hinc potissimum sumitur. Animus enim optimis praeceptis exemplisque saluberrimis institutus, sive sibi victurus, sive aliis praefuturus sit, facile totius vitae cursum videt, ad eamque traducendam omnes rationes et consilia comparat seque ipsum ad ea quae legit, quae audivit, quae observavit accommodat, ita ut, qui ex literarum cognitione degendae vitae rationes fructumque non capiunt, hi mihi nescire omnino literas videantur. Porro hae quantum in secundis rebus ornamentum, quantum in adversis praesidium afferant, incredibile dictu est. Praestant enim in alteris moderationem, mansuetudinem, auctoritatem; in alteris, animi magnitudinem, patientiam, humanarum rerum contemptionem. Contra, ex illis superbiam atque elationem omnem, ex his omnem dolorem atque aegritudinem adimunt,

Torna all'inizio